Genesis 19

etc. Notandum quod tres angeli numero impari Abrahae apparent, quia numero impari Deus gaudet. Sodomam venerunt pari numero, id est duo, qui numerus primus ab unitate recedit, et princeps est alteritatis, quasi femineam figurans mollitiem. Venerunt in quia jam Sodomitis occubuerat sol justitiae. etc. Dum occurrit Lot et adorat, angelos videtur intelligere; dum ad refectionem corporis invitat, homines videtur putare. Sic de his et de illis qui Abrahae apparuerunt idem intelligendum est. Ex hoc autem loco Scripturae et multis aliis commendatur virtus hospitalitatis. Unde Paulus Heb. 13: Glossa Graeca. Notandum ubi beneficia Dei explicantur, Deum adesse; ubi vero supplicia exercentur, angelos mitti; ut sciamus Deo benefacere, jucundum et placitum Deo proprie esse ulcisci vero Deo ingratum esse. Quod hospitibus solet fieri, ut affectus terreno pulvere sordidati, et acedia, et pusillanimitate, tanquam pulverulentis squaloribus, emundentur. Unde in monasteriis pro venientibus de via oratio celebratur. ALC. Angeli quasi coacti domum Lot ingrediuntur, ut charitas ipsius tentata et probata remuneraretur, et ut ostenderetur quantum esset hospitalitatis bonum. Hospitalem domum ingressi sunt, et hospitem liberaverunt; clausas hospitibus domos ignis ingressus peccatores perdidit. . AUG., Q. in Gen. Utrum admittenda sit compensatio flagitiorum, vel quorumlibet peccatorum, ut faciamus mala, ne fiant graviora: an perturbationi Lot, non sit consilio tribuendum, merito quaeritur? et nimirum periculosissime haec compensatio admittitur. Si autem perturbatio mentis fuerit, nullo modo est imitanda. . GREG., l. VI Moral., cap. 16 Malis adversantibus intra domum Lot reducitur et munitur: quia quisque justus pravorum insidias sustinens, ad mentem revertitur, et manet interritus. Sodomitae in domo Lot ostium invenire nequeunt: quia corruptores mentium contra vitam justi nullum reprehensionis aditum inveniunt. Percussi caecitate quasi domum circumeunt, quia invidentes facta et dicta perscrutantur. Sed quia de vita justi, fortis et laudabilis actio ubique obviat, errantes parietem palpant. AUG. ubi supra. Graece , id est, si possit dici, quae faciat non videri, non omnia, sed quod non est opus. Quomodo enim deficerent quaerendo ostium, si caecitate percussi essent, ut nihil viderent? sua enim calamitate turbati, nihil ulterius requirerent. Hac percussi erant, qui Eliseum quaerebant, et qui Christum post resurrectionem cum ipso ambulantes non cognoscebant. . etc. HIER., in Q. Hebr. In sequentibus filiae Lot virgines fuisse leguntur; et ipse ad Sodomitas dixit: etc. Nunc autem dicitur habuisse generos. Sed quidam arbitrantur eas quae viros habuerunt in Sodomis perisse, et quae virginet erant cum patre exisse. Sed Hebraica veritas habet. virgines ergo filiae necdum fuerant matrimonio copulatae. etc. ISID. Mystice. Lot frater Abraham, justus et hospitalis in Sodomis, significat corpus Christi, quod in omnibus sanctis inter impios gemit, quorum factis non consentit, et a quorum permixtione liberabitur in fine saeculi, illis damnatis supplicio-ignis aeterni . STRAB. Moraliter. Mons altitudinem virtutum significat, ad quam angelus hortatur, secundum illud Marci 19. etc. Qui vero viderit se non posse conscendere, melius est ut in Segor, id est in parvula remaneat, contentus laicali et communi vita, quam montem virtutis arripiat et ad saecularia redeat. Virginitas altus mons est ad quam angelus hortatur: si quis videt se non posse conscendere, maneat in Segor, id est in legitimo conjugio, quia melius est mediocri bono uti, quam per abrupta libidinis praecipitari. Unde I Cor. 7: scilicet perturbatus non credebat Domino, quem in angelis agno scebat, sicut perturbatus filias prostituebat. . etc. ISID. Allegorice. Sodoma interpretatur et exprimit mundana desideria: altitudo montium, speculatio perfectorum. Sed quia multi mundi illecebras fugiunt, tamen in actione positi contemplationis apicem subire nequeunt, exivit Lot a Sodomis, sed ad montana non pervenit. Unde Lot ait: etc. dicitur, et tamen ad salutem tuta, quia activa vita nec a mundi curis ex toto discreta, nec a gaudio aeternae salutis est aliena. etc. Qui ad contemplativam ascendere non sufficiunt, ad activam vitam confugiunt, in qua salvantur. GREG., Past. 3, 28 Ardentem Sodomam fugere, etc., unde ad Lot dicitur: quia cum Deo oratio funditur, talis vita conjugii non damnatur; unde I Cor. 7: etc. . etc. GREG. Sulphur, fetor carnis, ignis, ardor carnalis desiderii; cum Dominus carnis scelera punire decrevisset, qualitate ultionis innotuit macula criminis. Sulphur enim fetet, ignis ardet; qui ergo ad perversa desideria carnis fetore arserant, jure sulphure et igne perierunt, ut ex justa poena discerent quod injusto desiderio fecissent. STRAB. Notandum quia primos peccatores aqua diluvii exterminavit, qui similiter offenderant Deum concupiscentia carnis. Sodomitae vero graviori supplicio, ignis scilicet et sulphuris diluvio, perierunt. Licet enim illi mensuram excederent, quasi naturaliter peccabant; isti vero contra naturam: ideo gravissimi supplicii exemplo damnati sunt. ALC. Infantes cum parentibus in Sodomis cremati sunt, ne posset adverti impiissimum facinus Sodomitarum, si de origine eorum aliquod remaneret vestigium. Et provisum est illis, ne diu viventes sequerentur exempla patrum et gravius punirentur. Parentes quoque tam pro se quam pro eis rei sunt. Mors enim filiorum crimen est parentum. Ideo futuri sunt accusatores eorum. Est etiam qualecunque beneficium, non reum esse, qui gloriosus non est; prodest enim pauperem non esse, qui rex esse non potest. ISID. Mystice. Uxor, eorum genus figurat qui gratia vocati retro aspiciunt, et ad ea quae reliquerant redire contendunt; de quibus dicitur Luc. 9: Ideo prohibetur illis retro aspicere. In quo ostenditur non esse redeundum ad veterem vitam, his qui per gratiam sunt regenerati, si ultimum cupiunt evadere incendium; uxor retrospiciens in salem versa est, exemplum facta scilicet, et condimentum unde alii saliantur. Unde Christus ait Luc. 17: ut nos scilicet tanquam sale condiret, ne negligentes essemus, sed prudenter caveremus. . etc. Innuit Scriptura magis meritis Abrahae Deum liberasse Lot, ut intelligamus justum esse dictum, quodammodo, maxime quia colebat unum verumque Deum, et comparatione Sodomorum, inter quos vivens ad simile scelus flecti non potuit. Patet meritis Abrahae Lot fuisse liberatum, quem Scriptura appellat justum. Et sciendum quia justus erat, non sicut Abraham, sed comparatione Sodomitarum. etc. Sic conjugati de humilitate activae vitae aliquando ascendunt ad altitudinem contemplativae. etc. HIER. in Q. Hebr., tom. 3 Quaeritur cur cum primum montis fugae Segor praetulerit, etc., usque ad ambigere non debuit. etc. Quod pro excusatione dicitur filiarum, quia genus humanum defecisse putaverunt, ideoque cum patre accubuerunt. Non autem excusat patrem quod sequitur, appungunt enim desuper Hebraei obelo, quasi superfluum, quasi incredibile sit, quia rerum natura non capiat coire quempiam nescientem. STRAB. Lot inexcusabilis est, primo quia angelo non credidit; deinde quia inebriatus est, et fuit peccatum causa peccati. HIERON. Sic prava suggestio et delectatio, ut incestae mulieres, insidiantur continentibus, ut accepta occasione, torpentes vino fallaciae imbuant, et a statu rectitudinis quasi ignorantes dejiciant. etc. ALC. Didicerant duae filiae Lot consummationem mundi futuram per ignem: sed, tanquam puellae non perfectae, neque sciebant quod, Sodomitis igne vastatis, multum spatium integrum remaneret; et suspicatae sunt tale aliquid factum, quale in temporibus Noe audierant, et ad reparandum genus humanum superstites se esse cum patre. Et quamvis grande crimen concubitus patris, gravior videbatur impietas, si servata castitate spem posteritatis delerent. Ideo consilium ineunt, et patris moestitiam vel rigorem vino molliunt, et singulis singulae noctibus suscipiunt ab ignorante conceptum, nec repetunt. etc. ISID. Lot in hoc loco legem significat, quia quidam ex illa procreati, et sub illa positi, male intelligendo quodam modo se inebriant; eamque non legitime utendo, infidelitatis opera pariunt. Bona est enim lex, si quis ea legitime utatur. . etc. HIER. Moab interpretatur et totum nomen etymologiam habet. Ammon vero, cujus quasi causa nominis redditur, sive, ut melius est in Hebraeo, id est sic derivatur, ut ex parte sensus nominis, ex parte ipse sit sermo. Ammon enim, a quo Ammonitae, vocatur etc. THEOD. Videtur haec impudentior, quae suum incestum ad posteros quoque transmittere voluit. Moab enim significat: altera verecundior, quae filio nomen indidit, Benammi, id est .
Copyright information for VulgGlossa